Wypowiedzi

  • Joanna Kowalska
    Wpis na grupie Łacina w temacie Prośba o tłumaczenie
    14.06.2020, 13:14

    Byłabym wdzięczna za pomoc w przetłumaczeniu dwóch krótkich tekstów :)
    1. Mox Marcus Tullius pro Lucio Murena orabit. Tribunal magnā audientium coronā
    cingitur. Quis enim sibi consulat, cum tanta res agitur bellum iam gerente Catilinā? Neminem
    quietum videas! Turbidos ubique sermones audias: „Utinam omnia pericula res publica evitare
    possit! Utinam duos initio anni proximi consules habeamus! Sit apud iudices modestiae locus!
    Ne Lucium Murenam sententiis suis affligant!” Nonnulli autem sentiunt: „Utinam consul esset
    Catilina! Tum et res publica tuta esset et nos aere alieno exiremus”. Nunc proximi clamant:
    „Iam sileamus! Quae Marcus Tullius dixerit, percipiamus!”
    2. Causā peroratā Marcus Tullius haec fere dixit: „Vos, iudices, hortor, ut saluti rei
    publicae consulatis, vos oro, ut sententiis vestris pacem populo Romano afferatis”. Servium
    autem Sulpicium cum Murenā, qui ab illo accusatus erat, orator ita comparavit: „Servius vigilat,
    ut suis consultoribus respondeat, Murena vigilabat, ut suis in periculo versantibus mature
    auxilio veniret; ille cavet, ne sui consultores decipiantur, hic operam dabat, ne urbes aut castra
    a hostibus caperentur; ille videt, ut aquae pluviae arceantur, hic tenebat, ut hostium copiae
    prohiberentur; ille curat, ut agrorum fines regantur, hic laborabat, ut imperii fines
    propagarentur. Quod si ita est, cedat, iudices, forum castris, otium militiae, stilus gladio!” Inter
    omnes iam constat Marcum Tullium oratione suā salutem Lucio Licinio tulisse.
    Z góry dziękuję :)

Dołącz do GoldenLine

Oferty pracy

Sprawdź aktualne oferty pracy

Aplikuj w łatwy sposób

Aplikuj jednym kliknięciem

Wyślij zaproszenie do